Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)
Semel locutus est Deus (Psal LXI) quia unum Verbum genuit, per quod omnia fecit. Hoc Verbum est sermo eius. Unus est ergo sermo Dei, quia unum est Verbum Dei. Et ideo vere unus, quia unius unus, qui sententias multiplices non complectitur; sed uno et simplici verbo consummatur. Quare ergo dicitur in psalmo: Ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L). Et alibi: Vivifica me et custodiam sermones tuos (psal CXVIII). Si enim vere sermo Dei unus creditur, quomodo multi sermones eius dicuntur?. Sed sciendum est quod aliter per hominum ora loquitur Deus, aliter per semetipsum. Nam quod Deus in hominibus per homines loquitur, hoc fere omnis et Veteris et Novi Testamenti scriptura testatur. Loquitur ergo Deus per homines, loquitur per se, multos sermones per homines, unum per semetipsum. Sed quoscunque per homines ora protulit, iste unus in omnibus illis fuit, et omnes in isto uno unum sunt, qui sine isto quolibet loco vel tempore prolati esse non possunt. Videamos ergo magnum sacramentum, verbum Dei humana carne vestitum, semel visibile apparuit, et nunc quotidie idem ipsum humana voce conditum ad nos venit. Et quamvis aliter per carnem, atque aliter per vocem humanam hominibus innotescat, quodam modo tamen hic intelligenda est vox Verbi, quod ibi caro est. Humanitatem Christi mali quoque et increduli non solum videre, sed etiam occidere potuerunt: et adhuc quotidie sermonem Dei foris audiunt et contemnunt. Et quemadmodum illi homine occidere non praesumerent, si Deum cognoscere potuissent, ita quoque isti nequaquam verba divina audita respuerent, si virtutem eorum interno sapore gustare valerent. Sermo igitur Dei vivus est, quia vita in eo est. In eo quod foris auditum excitat, id quod intus est cor vivificat. In eo quod auribus illabitur, id quod cordi inspiratur. Quod foris est transit, quod intus est mutabilitatem non recepit. Quod foris decursus verborum explicat, intus veritas incommutabilis dictat. Propterea, inquit, caelum et terra trasnsibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI). Ubi utique non transibunt ubi transitoria non sunt, quia sicut in multis unum verbum non dividitur, ita multa in uno verbo non variantur. His itaque de sermone Dei breviter explicatis, nunc Apostoli verba inspiciamus: Vivis ets, inquit, sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti (Heb. IV). Vivus, quia non mutatur; efficax, quia non deficit; penetrabilia, quia non fallitur. Non mutatur in promisso, non deficit in facto, non fallitur in judicio. Promissio eius oblivione non moritur, nec intentione mutatur. Operatio eius difficultate non vincitur. Iudicium eius ambiguitate non fallitur. Veraciter promittit, fortiter facit, subtiliter discernit. Vivus est sermo Dei ut credas, efficax ut speres, penetrabilior ut timeas. Vivus est in praeceptis et prohibitionibus, efficax in promissis et comminationibus, penetrabilior in judiccis et damnationibus. Sed quia veritas promissorum, et omnipotentia operum eius credenda potius quam discutienda sunt, quae sit subtilitas iudiciorum eius consideremus. Penetrabilior, inquit, est sermo Dei omni gladio ancipiti. Anceps est gladius, qui ex ambabus partibus incidit, qui cum infligitur penetrans ex utraque parte secundum viam sibi aperit, hic tamen non nisi carnem incidit; sed Dei gladius utrinque secat, quia potest animam et corpus perdere in gehennam ignis (Matth, X). Sive in iudiciis utrinque secat, quia utrumque dijudicat, incidit et discernit. Sequitur : pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus (Heb IV). In unoquoque homine tria sunt, caro, spiritus, et mens. Ad carnem pertinet delectatio, ad spiritum cogitatio, ad mentem discretio. Delectatio est serpens, cogitatio Eva, discretio Adam. In delectatione est superfluitatis concupiscentia. In cognitione est necessitatis providentia. In discretione est veritatis sententia. Delectatio providentiam obtentu necessitatis ad superfluitatem praecipat. Providentia rationem per compassionem inferioris inclinat a sententia veritatis. Prima divisio est inter serpentem et Evam, hoc est inter carnalitatem sive animam vel animalitatem et spiritum, inter delectationem et cogitationem, inter superfluitatem et necessitatem. Secunda divisio est inter Evam et Adam, inter cogitationem et intentionem, vel discretio inter prudentiam carnis et sententiam veritatis. Sermo etiam Dei quasi inter animam et spiritum dividit, quando sacrum eloquium nobis, quae inter carnalia et spiritualia desideria repugnantia habeatur ostendit. Sequitur: Compagum quoque et medullarum (ibid), id est etiam usque ad divisionem compagum et medullarum pertingit ipse sermo Dei. Quid vero per compages et medullas accipere debeamus, explanatur cum subditur: Cogitationum et intentionum (ibid). Compages sunt cogitationes, medullae intentiones. Prima fortis sunt opera quasi cutis, deinde delectatio quasi caro, deinde cogitationes quasi ossa, deinde intentio quasi medulla. Sicut cutis carnem tegit, sic opera delectationem, et sicut ossa carnem fulciunt, sic cogitationes desideria pascunt; et sicut medullae ossibus interiores sunt, sic in cogitationibus intentiones latent.