Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)
Similiter aliquando ex bono desiderio mala cogitatio nascitur, ut nonnunquam pollutionem carnis abominando, turpitudinem carnalis concupiscentiae cogitare incipimus, et ex ipsa nostra cogitatione ad delectationem illicitam inflammamur, et quasi de puro fonte aqua manare incoeperat, sed paulatim defluens in sentinam turpitudinis ibat. Aliquando autem cogitationes et ex bonis desideriis prodeunt, et bona desideria gignunt, vel ex malis ortae similiter mala preferunt. In qua ambiguitate quia difficilius veritas discerni potest, bene post divisionem anima ac spiritus, id est carnalium et spiritualium voluntatum, divisio compagum, id est cogitationum bonarum et malarum, quasi perplexior et difficilior est posita. Postremo, quia discretio intentionum iis omnibus secretior esse cognoscitur, merito in extremo medullarum quoque divisio subditur. Haec autem omnia sermo Dei dijudicando penetrat, quia ille qui per sapientiam suam intus secreta nostra subtiliter intelligendo discernit, foris per doctrinam suam utiliter nos illuminando eadem intelligere facit. Quia igitur vivus est sermo Dei, credamus eum vera promittere; quia efficax est, speremus eum promissa perficere; quia penetrabilis est, et falli non potest, offendisse eum paeniteamus, et de reliquo timeamus offendere. Ipse enim et voluntates nostras intelligit, et cogitationes videt, et intentiones comprehendit. Sequitur: Non est ulla creatura invisibilis coram ipso (Hebr. IV). Oculus Dei et longinqua capit, quia ubique praesens est, et intima, quia in omnibus est, et subtilia, quia perspicax est, et maxima comprehendit, quia omnia in ipso sunt. Hoc prosequitur dicens : Omnia sunt in conspectu ejus nuda (ibid.), quia in ipso sunt omnia et aperta (ibid.), quia ipse est in omnibus, vel nuda creatura dicitur, nuda actio vel cogitatio, vel intentio humana. Quidam est oculus, qui foris est et non intus, sicut oculus carnis; quidam intus est ad aliquid, et ad aliquid foris, ut oculus cordis; et quidam oculus, qui intus est tantum et non foris, ut oculus Dei. Oculus carnis videt tantum extima corporum, et oculus mentis extima cordium. Oculus Dei intima videt. Oculus cordis ad oculum carnis intus est, ad oculum Dei foris. Et sicut oculus carnis non capit quae capit oculus cordis, sic oculus cordis non capit quae capit oculus Dei; sed oculus Dei capit quae capit oculus cordis.