Unpublished: Hugo of St. Victor 5

Where your treasure is your heart


Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)

Cogitationes etiam compages vocantur, quia quodammodo ita desideria adinvicem copulant, sicut compages membrorum artus ligant. Compago enim vinculum est quod medium est, et extrema conjugit. Et similiter cogitationes, quia et ex desideriis nascuntur, et desideria generant quodammodo, et haec nutriendo, et illa giguendo utraque ad invicem ligant. Quasi enim praecedentibus sequentia connectunt, quia de illis et ipsae, et illae de ipsis prodeunt. Quod vero desideria cogitationes gignere diximus, nemini qui seipsum cognoscit, ignotum esse potest, quia illius profecto saepius in cogitatione volvimur, cujus amore plus affecti sumus. Unde etiam Dominus in Evangelio dicit: Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum (Matth. VI). Ac si diceret: Ubi est desiderium tuum, ibi est cor tuum, id est ubi est affectio tua, ibi est el cogitatio tua. Rursus quod cogitationes desideria generent, Psalmista ostendit dicens: “In meditatione mea exardescet ignis” (Psal, XXXVIII). Quia eius rei cogitatio animo frequenter insederit, illius amor acrior in corde exardescit. Convenienter igitur per medullas, quae in corpore magis secretae sunt et reconditae, intentiones accipimus, quae quasi cogitationum nostrarum medullae sunt, quia in cogitatione cordis latet intentio cogitationis. Quam dum subtiliter discutimus, quasi ad interiora ossium penetramus. Liquet ergo quod recte compages, cogitationes, et medullae dicantur intentiones. Superest inquirere quomodo sermo Dei usque ad divisionem eorum pertingat. Prima divisio est inter animam et spiritum, hoc est inter voluptates carnales et spirituales. Secunda divisio est inter compages, id est cogitationes carnales et spirituales. Primum enim discernuntur voluptates, et utrum bono an malo desiderio affectus sit animus. Quae discretio ideo prima est, quia facilius quisque sua desideria dijudicare potest; deinde sequitur discretio cogitationum, quae magis est oculta, et difficilius comprehenditur. Quia enim ex pravis desideriis bonae nonnumquam cogitationes oriuntur, et rursus ex bonis desideriis pravae cogitationes prodeunt: non facile est cogitationum qualitatem discernere vel discutere, cum non solum ex praecedentibus desideriis, de quibus oriuntur, sed etiam ex subsequentibus quae ipsae gignunt, eas oporteat judicare. Sed ut apertius videatur qualiter ex pravis desideriis bonae, et ex bonis desideriis pravae cogitationes nascantur, exemplo monstretur. Nemo est qui desiderium rapinae nesciat malum esse, sed aliquando ex desiderio rapiendi nascitur desiderium occidendi, et saepe ex desiderio occidendi nascitur horror homicidii. Dum ergo ex malo desiderio cogitatio bonorum gignens affectum prodit, quasi in radice mala surculus bonus dulcem fructum facit.






05/11/2014 09:00:00


See also
05/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 6

05/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 8

05/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor

05/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 7

05/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 2


Archive