Unpublished: Hugo of St. Victor


DE UNIONE CORPORIS ET SPIRITUS Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)

Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu est (Jn 3). Si nihil inter spiritum et corpus medium esset, neque spiritus eum corpore, neque corpus cum spiritu convenire potuisset. Multum autem distat inter corpus et spiritum; longe sunt a se duo haec.

Est ergo quiddam quo ascendit corpus, ut appropinquet spiritui, et rursum quiddam quo descendit spiritus, ut appropinquet corpori. Id quo ascendit corpus, altius corpore est: et iterum id quo descendit spiritus inferius est spiritu. Sed et ipsa corpora non omnia eiusdem qualitatis sunt, sed facta sunt alia snperiora, alia inferiora, alia suprema, et corpoream naturam pene transcendentia. Simililer et spirituum sunt alii superiores, alii inferiores, alii infimii, et pene infra spiritualem naturam prolapsi, ut in hunc modum ínfima cum summis copulentur.

Ascendit Moyses in montem, et Deus descendit in montem. Nisi ergo Moyses ascendisset et Deus descendisset, non convenissent in unum. Magna sunt in his omnibus sacramenta. Ascendit corpus, et descendit spiritus. Ascendit spiritus, el descendit Deus. Quo ascendit corpus, superius est corpore. Quo descendit spiritus, inferius est spiritu. Rursum quo ascendit spiritus, superius spiritu: et quo descendit Deus, inferius Deo. Corpus sensu ascendit, spiritus sensualitate descendit. Item spiritus ascendit contemplatione, Deus descendit revelatione.

Theophania est in revelatione, intelligentia in contemplatione, imaginatio in sensualitate, in sensu instrumentum sensualitatis, et origo imaginationis. Vide scalam Jacob, in terra stabat, et summitas eius coelos tangebat. Terra corpus, coelum Deus. Ascendunt animi contemplatione ab infímis ad summa. A corpore ad spiritum, mediante sensu sensualitate. A spiritu ad Deum, mediante contemplatione et revelatione. Dominus autem scalae innititur, ut ad infima suprema inclinentur. Ascendamus igitur et nos consideratione, quantum possumus, quia etsi totum non possumus, forte aliquid possumus.

Si non sumus angelí volantes, tamen summus homines ambulantes. Angeli scala non indigent qui volant divina contemplatione; sed homines qui repunt, vel, si amplius, ambulant humana ratione. Ego non puto angelos scalam quaesivisse propter se, sed ut homines docerent quid facere debeant ipsi. Ascensus est ab infimis ad suprema. Pone ergo primum quae infima sunt, ut ab illis incipiens ordine ad superiora conscendas.

Sunt igitur in hoc mundi corpore quatuor elementa propriis qualitatibus distincta, id est terra, aqua, ignis, aer. Sed ex his primum, id est terra sola per se immobilis est, quia moveri non potest, nisi extrínsecus impellatur. Reliqua tria mobilia sunt, quia per se moventur sine impulsu extrinseco. Hoc tamen interest quod aqua teneri potest, ut non moveatur, aer et ignis non possunt.

Rursum aer ad statum teneri non potest, ad praesentiam potest. Ignis vero nec ad statum tenetur, ut non moveatur, nec ad praesentiam, ut non elabatur. Quaequnque ergo extrinsecus sive ad praesentiam, sive ad statum teneri possunt, extrinsecus etiam moveri possunt, vel ut moveantur, si immobilia sunt, vel ut amplius moveantur, si minus sunt. Solus ignis sicut teneri non potest, sic etiam extrinsecus moveri non potest, in se omnem motum habens et ex se.






05/09/2014 09:00:00


See also
05/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 6

05/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 8

05/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 5

05/06/2015 Unpublished: St. Ambrose of Milan 2

05/05/2015 Unpublished: St. Ambrose of Milan


Archive