Unpublished: San Agustín

Exercise our spirit in prayer.


EPISTOLAE S. Aurelii Augustini

Evangelii parabolae de morosis precibus.

8. 15. Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus, timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo Domini omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Dei, et visitem templum eius? Ibi namque omnes dies non veniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cuius illi dies sunt. Propter hanc adipiscendam vitam beatam ipsa vera Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tamquam eo fiat ut exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui novit, sicut ipse Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo. Unde mirum videri potest, quamvis multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus sit, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret: Oportet semper orare, et non deficere; viduae cuiusdam proposito exemplo, quae de suo adversario cupiens vindicari, iudicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum, non iustitia vel misericordia permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et iustus Dominus Deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio iudice potuit assidua interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata novit ignosci, si quo cupiebat illa pervenit quae voluit vindicari. Ille quoque cui amicus de via venerat, nec quod ei apponeret habebat, ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa Trinitas unius substantiae figurata est, iam cum suis servis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitavit, ut daret ei quantos volebat, magis et ipse vitando taedium quam benevolentiam cogitando: ut hinc intellegeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a petente excitatur invitus, quanto det benignius qui nec dormire novit, et dormientes nos excitat ut petamus. Deus nos petere quaerere pulsare compellit. 8. 16. Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? aut si ovum petit, numquid porrigit ei scorpium? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se? Cum ergo secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in pisce, vel propter aquam Baptismi, vel quod in huius saeculi fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non crederetur Deo, venenosa fraude persuasit: spes in ovo, quia vita pulli nondum est, sed futura est, nec iam videtur, sed adhuc speratur; spes enim quae videtur, non est spes; cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam vitam, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit; cui noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cavendus est, quam venenatam et aculeatam retrorsum habet: caritas in pane; maior enim horum caritas, et in cibis utique vincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura corda respuunt caritatem: sive aliud aliquid congruentius ista significent, tamen qui novit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit. Orare est Deum fide spe affectu quaerere. 8. 17. Quod quare faciat, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, movere animum potest, nisi intellegamus quod Dominus et Deus noster non voluntatem nostram sibi velit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad capiendum parvi et angusti sumus. Ideo nobis dicitur: Dilatamini; ne sitis iugum ducentes cum infidelibus. Tanto quippe illud quod valde magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius. Oportet semper orare ne fervor languescat. 9. 18. In ipsa ergo fide et spe et caritate continuato desiderio semper oramus. Sed ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait Apostolus: Sine intermissione orate, quid est aliud quam, Beatam vitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur. Unde et illud quod idem apostolus ait: Postulationes vestrae innotescant apud Deum, non sic accipiendum est, tamquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod eo iubente implendum esse cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei.

Epístola 130, 8,15.17-9,18. OPERA OMNIA editio latina PL 33






05/01/2015 09:00:00


See also
05/06/2015 Unpublished: St. Ambrose of Milan 2

05/07/2015 Unpublished: St. Ambrose of Milan 3

05/01/2016 unpublished: St. Agustin 5

05/02/2016 unpublished: St. Agustin 6

05/08/2015 Unpublished: St Agustin


Archive