Unpublished: Hugo of St. Victor 2

The union of body and spirit


Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)

In his ergo quatuor quaecunque magis sensui subiaceut, magis corpora dicuntur : quae vero a sensu plus longe sunt, magis a natura corporum recedunt, et ad naturam spirituum accedunt. Hinc est quod ipse aer, quia pre sui subtilitate videri non potest, spiritus appellatur, cum corpus sit quoniam in ea parte qua sensum corporis excedit, tantum spirituali naturae appropinquat, ut in appellatione etiam nomen illius usurpet. Sed ignis qui ipso aere longe subtilior est et mobilior, et non sicut aer, extrinsecus terrena corpora afflando movet, sed interius vegetando vivificat, magis proprie vocatur spiritus. Sed hic spiritus, id est ignis alius est in iis corporibus, quae tantum vegetat, non sensificat; alius in iis quae vegetat et sensificat.

Vegetat enim quaedam, non sensifícat sicut arbores et plantas, et universa in terra germinantia; quaedam autem vegetat el sensificat, sicut bruta animantia omnia, in quibus quaedam sunt quae sensum tantum habent, imaginationem non habent; quaedam quae sensum et imaginationem habent. Cum itaque sensificari maius sit quam vegetari tantum, constat profecto hanc vim subtiliorem esse ubi sensum praestat, quam illic ubi solam vegetationem confert. Ubi autem magis subtilis est, quodammodo magis spirit est, quia in eo quo magis incorporeae natureae approximat, nomen pariter el proprietatem illius usurpat; non tamen propriae, quia in eo ipso quod spiritus dicitur, corporeae naturae propietatem nequaquam excedere comprobatur. Infirmam vero et máxime corpus est illud quod per se ommino moveri non potest. Post hoc proximum et minus corpus est illud quod per se quidem moveri potest, et tamen extra se ad statum cohiberi potest.

Deinde sequitur illud quod in natura corporis iam spiritus nomen sortitur; quod per se moveri potest et extra se quamvis ad praesentiam, ad statum tamen teneri non potest, quod non videtur et semper movetur. Summum est corpus et spirituali naturae proximum, quod per se semper moveri habet; quod quidem, in quantum sensum praestat, imitatur rationalem vitam, in quantum imaginationem, format vitalem sapientiam. Nihil autem in corpore altius, vel spirituali naturae vicinius esse potest quam id ubi post sensum et supra sensum vis imaginandi concipitur. Quod quidem, in tantum sublime est, ut quidquid supra illud est, aliud non sit quam ratio. Ipsa utique vis ignea, quae extrinsecus formata sensus dicitur, eadem forma usque ad intimum traducta imaginatio vocatur.

Forma namque reí sensibilis per radios visionis foris concepta, operante natura, ad oculos usque retrahitur, atque ab eisdem suscepta visio nominatur. Deinde per septem oculorum tunicas et tres humores transiens, novissime purificata et collata introrsum ad cerebrum usque traducitur, et imaginatio eflicitur. Postea eadem imaginatio ab anteriore parte capitis ad mediam transiens, ipsam animae rationalis substantiam contigit, et excitat discretionem, in tantum jam purificata et subtilis effecta, ut ipsi spiritui immediate coniungatur; veraciter tamen naturam corporis retinens et proprietatem, ut constet quod scriptum est: Quod natum est ex carne caro est (Joan III). Sicut enim de spiritu corpus non nascitur, sic etiam de corpore spiritus non procreatur.

Quamvis enim corpus usque ad spiritum sublimetur, et spiritus usque ad corpus humilietur, nec spiritus tamen in corpus, nec corpus in spiritum transmutatur. Sed quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu spiritus est. (Ibid.) Tamen quod summum est in corpore, propinquum est spiritui, et in ipso vis imaginandi fundatur, supra quam est ratio. Quod enim imaginatio extra substantiam animae rationalis sit, argumentum est quod bruta animalia vim imaginandi habere probantur, quae rationem omnino non habent.






22/09/2014 09:00:00


See also
22/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 6

22/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 8

22/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 5

22/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor

22/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 7


Archive